M.p.th.f.69 Scan 44 (21v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente. Ceterum si benedixeris spiritu, qui sup-
plet locum idiotae, quomodo dicet; Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. Nam tu
quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur. Gratias ago Deo, quod omnium vestrum lingua loquor.
Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam quam decim milia ver-
borum in lingua. Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem
perfecti estote. In lege scriptum est: quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic; et nec sic
exaudient me, dicit Dominus. Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus; prophetia
autem non infidelibus, sed fidelibus. Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis
loquantur, intrent autem idiotae, aut infideles; nonne dicent quod insanitis? Si autem omnes prophetent,
intret autem quis infidelis, vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus; oc-
culta cordis eius manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adoravit Deum, pro-
nuntians quod vere Deus in vobis est. Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum
habet, doctrinam habet, apocalypsin habet, linguam habet, interpretationem habet, omnia
ad aedificationem fiant. Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes,
et unus interpretetur. Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia; sibi autem loquatur, et Deo. Pro
fetae autem duo, aut tres dicant, et ceteri diiudicent. Quod si alii revelatum fuerit sedenti,
prior taceat. Potestis enim omnes per singulos prophetare; ut omnes discant, et omnes exor-
tentur; et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt. Non enim est dissensionis Deus, sed pacis; si-
cut in omnibus ecclesiis sanctorum. Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur
eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros su-
os. Interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. An a vobis verbum Dei proces-
sit? aut in vos solos pervenit? Si quis videtur propheta esse, aut spiritalis, agnoscat
quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Si quis autem ignorat, ignorabitur. Ita-
que fratres aemulamini prophetare; et loqui linguis nolite prohibere. Omnia autem ho-
neste, et secundum ordinem fiant. Notum autem vobis facio fratres
evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis in quo et statis